Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Tobias.11 NT Tobias.12 (English) >>NT Tobias.13

Tobias.12

tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum

respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius

me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare

sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere

et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere

tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam

etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est

bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere

quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam

qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae

manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum

quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino

et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te

et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem

ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum

cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam

dixitque eis angelus pax vobis nolite timere

etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi

videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor

tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius

et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt

tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Tobias.11 NT Tobias.12 (English) >>NT Tobias.13

Powered by PhiloLogic